

Liber Job*
Caput 16: Versus 16
Saccum consui super cutem.In sacco et cinere poenitentia, in cute et carne peccatum carnis intelligitur. Ergo quasi saccus super cutem consuitur, et cinere caro operitur, quia culpa carnis per poenitentiam tegitur, ne in districti judicis examine ad ultionem videatur.
Glose
Facies mea intumuit.Facies Ecclesiae sunt, qui in regimine positi apparent primi, ut ex eorum specie sit honor fidelis populi. Hi plangunt culpas infirmantium; sed dum vident quosdam ad veniam redire, quosdam vero in iniquitate persistere, occulta Dei judicia obstupescunt, quae non intelligunt.